- CATANA
- CATANASiciliae oppid. Episcopale ad radicem Aetnae montis conditoribus Caloydiis, Thucydid. l. 5. situm, patria Charondae, inter Atheniensium legislatores inprimis celebrati. Ibi fuit simulacrum Cereris, teste Cicerone, in Verr. 4. c. 53. quod a viro non modo tangi, sed ne aspici quidem fas erat. Silius, l. 13. v. 197.Tum Catana ardenti nimium vicina Typhoeo.Diodorus, l. 11. et 14. scribit, hanc ab Hierone, cum eius incolas eiesisset, Aetnam appellatam fuisse. hodie tamen adhuc Catania dici tradit Fazellus. Procopio, Gothicarum rerum l. 1. Κατείνη mendose legitur. Strabo, l. 6. Η῾ Κατάνη δ᾿ ἐςτὶ Ναξίων κτίσμα. Idem tradunt Marcianus Heracleota, et Thucydid. l. 6. Videtor Cluverius, de Sicil. Ant. l. 1. p. 117. Ad Amenani ostium (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 28.) Catana Gap desc: Hebrew h. e. parvam sonat. Nempe Catana erat oppidulum, antequam Naxii illud auxissent, coloniâ eo deductâ, Euarchô duce. Quos proinde Graeci habuêre pro Catanae conditoribus. Ita Cana Gahlilaeae Ebraice scribitur Catna, et in Syriâ paraphrasi Cotne Iohan. c. 2. v. 1. in quem locum consulendus est Lud. de Dieu, ὁ μακαρίτης; Bochartus, loc. cit. Urbs haec capta a Roberto, filio Caroli Claudi Neapoli et Apuliae Regis, A. C. 1312. mox a Friderico Siciliae Rege recepta est. Sita est in regione Valle Demona, in ora littorali maris Ionii, ubi sinus Catanensis. A Carolo V. moenibus et propugnaculis cincta est. Estque prope radices Aetnae cuius eructationibus patet. A. C. 1669. incendiis eius deformata est, et in ipsus territorio plurima castra eversa sunt, 4. fluminibus igneis, ex Aetna prodeuntibus. 40. milliar. distar a syracusis in Boream. Baudrand. Vide Leandr. descr. Ins. Italiae. Terrae motu horrendô A. C. 1693. misere vastata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.